[25]
Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat1,
credo, oculos Vatini2,—quem tu3 propter commune odium in
bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem
quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum,
hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod
erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio
opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque
vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non
esset. huius etiam filium eodem indicio et crimine ad
patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum
quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum!
qui duo4 nefarios patriae proditores, domesticos hostis5, legibus
exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam
natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc
numerum congregasti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.