[140]
ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc
vitae viam pertimescat, unus in hac civitate1, quem quidem
ego possum2 dicere, praeclare vir de re publica meritus, L.
Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum celeberrimum
in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyrrachino
relictum est. atque hunc tamen flagrantem invidia
propter interitum C. Gracchi semper3 ipse populus Romanus
periculo liberavit: alia quaedam civem egregium iniqui
iudici procella pervertit. ceteri vero aut, repentina vi perculsi
ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati
sunt atque revocati, aut omnino invulnerati inviolatique
vixerunt. at vero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem
bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae
aut concitatae multitudini iucundi esse voluerunt, omnes fere
rei publicae poenas aut praesenti morte aut turpi exsilio dependerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.