[124]
maximum vero
populi Romani iudicium universi1 consessu gladiatorio declaratum
est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso
et illo Metello2 cui dabatur. id autem spectaculi genus erat
quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur,
quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum
P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo
magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non
plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem
universi populi viderent: venit, ut scitis, a3 columna Maenia:
tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus
ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio
aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in
causa diceretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.