[35]
quae cum
essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro
ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester
ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas
repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo
terrerentur, arma essent in templis, armati in foro,
eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce
et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum
excisam1 et eversam sed iam captam atque oppressam videremus:
tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices,
restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque
moverunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 exscissam Lamb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.