[103]
sed tamen
haec via ac ratio1 rei publicae capessendae olim erat magis
pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium
aut2 populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat.
tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem
agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute
optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam
pertimescebant. agrariam Ti. Gracchus legem ferebat:
grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur;
nitebantur3 contra optimates, quod et discordiam excitari
videbant et4, cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur,
spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur.
frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei,
victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant
boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari
putabant et aerarium exhauriri videbant5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.