[51]
Vtrum tandem1 C. Marius splendidior
cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea
vituperabat? an ille demens et iam pridem ad poenam
exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio
accusando quam in universo2 senatu vituperando fuit? quod
quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse
tam bonis civibus non acerbum. sed ne id viros optimos
diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor;
in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat,
et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria
dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem
esse gratiae factam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.