[45]
quod anno ante frater Metellus et concors
etiam tum senatus, senatus1 principe Cn. Pompeio sententiam
dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat,
id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur,
ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul
ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus
vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul
efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus
esse debuerat, eo2 fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis
neminem posset paenitere. iniecta fax est foeda ac luctuosa
rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum
ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique
civitatis status. haec enim certe petebantur, cum in me
cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum
coniciebatur. excepi et pro patria solus exarsi, sic
tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum
pro vobis et fumantem videretis3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.