[12]
quae tanta religio est qua non in
nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus
unius P. Servili aut1 M. Luculli responso ac verbo liberemur?
de sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium
Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod
fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam
huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est,
quod tres pontifices statuissent, id semper2 populo Romano,
semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum,
satis augustum, satis religiosum esse visum est. at vero
meam domum P. Lentulus, consul et pontifex, P. Servilius,
M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L.
Lentulus, flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio,
C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius rex sacrorum, M.
Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar flamen Quirinalis,
Q. Cornelius, P. Albinovanus, Q. Terentius, pontifices
minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima
frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium adstante,
omni religione una mente omnes liberaverunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.