[54]
Cum in
tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed
etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet
non parabas1; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas,
non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum
modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem
Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim
agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti
ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret,
homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti;
cum eos qui in2 conventu virorum bonorum verba de
salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem
manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti
vim tibi maxime displicere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.