[48]
hoc tu
scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum
solum sed etiam quadrupedum1 impurissimo2, rem publicam
perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut
nescires Clodium3 esse qui contra leges faceret4, alios qui
leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum,
in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas
fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus
ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere
quem velles, postremo ne in praedae quidem societate
mancipem aut praedem5 extra tuorum gladiatorum numerum
aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam
nisi furem ac sicarium reperire potuisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.