[47]
date hanc
tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem
et eos maxime qui inminere iam cupiditate
videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius
tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae
coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim
populari et spe largitionis oblata.
at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? “velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni1 interdicatvr?”
crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio
ferundum2! non tulit “vt interdicatvr.” quid ergo?
“vt interdictvm sit.” O caenum3, o portentum, o scelus!
hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut
interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona
venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris,
quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut
verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.