[37]
quae maior calumnia
est quam venire imberbum1 adulescentulum, bene valentem
ac maritum, dicere2 filium senatorem populi Romani sibi
velle adoptare; id autem scire et videre omnis, non ut ille
filius instituatur, sed ut e patriciis exeat et3 tribunus plebis
fieri possit, idcirco adoptari? neque id obscure4; nam adoptatum
emancipari statim, ne sit eius filius qui adoptarit. cur
ergo adoptabat5? probate genus adoptionis: iam omnium
sacra interierint, quorum custodes vos esse debetis, iam
patricius nemo relinquetur. cur enim quisquam vellet tribunum
plebis se fieri non licere, angustiorem sibi esse petitionem
consulatus, in sacerdotium cum possit venire, quia
patricio non sit is locus, non venire? Vt cuique aliquid
acciderit qua re commodius sit esse plebeium, simili ratione
adoptabitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.