[34]
videsne me non1 radicitus evellere omnis actiones
tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil
gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodie2 esse patricium?
dico apud pontifices, augures adsunt: versor in
medio iure publico.
quod est, pontifices, ius adoptionis? nempe ut is adoptet
qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit
expertus. quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae
ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum
conlegio solet. quid est horum in ista adoptione
quaesitum? adoptat annos viginti natus, etiam minor, senatorem.
liberorumne causa? at procreare potest; habet
uxorem, suscipiet3 ex ea4 liberos; exheredabit igitur pater
filium5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.