[72]
hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare1 ausus
es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis2 notatus ut omnem
locum quo adisses exsili simillimum redderes? quid est
enim exsul3? ipsum per se4 nomen calamitatis, non turpitudinis.
quando igitur est turpe? re vera, cum est poena
peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena
damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen5 subeo an re
iudicata? peccato? iam neque tu id dicere audes, quem
isti satellites tui 'felicem Catilinam' nominant, neque
quisquam eorum qui solebant. non modo iam nemo est
tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse
dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis
consiliis patriam conservatam esse fateatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.