[24]
quod si mihi nullum aliud
esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos
et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer,
tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam
verum etiam ad commemorandam gratiam mihi
relictum putarem. quando enim ego huic homini ac liberis
eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria,
quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque
beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et
iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a
morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem
vocavit1, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit
ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo
levaret sed etiam honestaret. quid enim magnificentius,
quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente2
vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem
publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et
prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent?
ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus
esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem
exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex3 omnibus
agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem
defendendam excitaret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.