[13]
Cum vero in circo Flaminio non a tribuno
plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata
productus esset, primum processit, qua auctoritate vir! vini
somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus
oculis, fluentibus buccis: pressa voce1 et temulenta,
quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit
gravis auctor vehementissime displicere. Vbi nobis haec
auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus
huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu
cessavit? nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia
versatus est in foro, cum eum praeter simulatam
versutamque2 tristitiam nulla res commendaret, non consilium,
non dicendi copia, non3 rei militaris, non cognoscendorum
hominum studium, non liberalitas. quem praeteriens
cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem
et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum
non putares4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 blaesa voce Gertz
2 versutamque PB: victamque εe: irritamque HG1bcs: irritatamque k
3 non consilium, non dicendi copia, non scripsi (cf. § 15 non consilio neque eloquentia): non inconsulta (non cos. Gs) studium non dicendi vitia (iura bs) PB et pler.: non iuris studium non dicendi non εe: non vis consilii (non iuris civilis prudentia Muell.) non dicendi facultas non scientia Lamb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.