[4]
itaque vestro studio atque auctoritate perfectum
est ut1 ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram
esse fatalem, octo2 tribunos haberet qui et promulgarent de
salute mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules
modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea
quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam3 meus
inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene
delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus
est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo
rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei
publicae revixissent, ego non revertissem. idemque4 illo ipso
tamen5 anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis
non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res
publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis
verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias6
dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur,
numquam dubitastis meam salutem cum communi
salute coniungere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.