[3]
itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est
homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur.
quod enim tempus erit umquam cum1 vestrorum in
nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? qui illo ipso
tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non
multo post discessum meum me universi revocavistis referente
L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit
ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si
dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam
vobis decernendi potestas non est permissa2 per eum tribunum
plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub
alieno scelere delituit3, numquam de me siluistis, numquam
meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.