[34]
nolui, cum consul communem salutem sine ferro
defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros
lugere malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus1
essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae
funestum fore videbatur. quod si mihi aeternam esse aerumnam
propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam
sempiterno dolore multassem. sed cum viderem me non
diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum,
neque ego illa exterminata mihi remanendum2 putavi, et illa,
simul atque revocata est3, me secum pariter reportavit. mecum
leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum,
mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam
frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates
omnes et religiones afuerunt. quae si semper abessent,
magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin
aliquando revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse
redeundum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.