[31]
hodierno autem die nominatim
a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis
uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum
Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam
quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. vos
me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis
et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra
memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem
solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit,
quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo
suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.