[12]
idemque postea, cum innumerabilis
multitudo bonorum de Capitolio supplex ad
eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi
cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes
abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium
lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo
contentus fuit, sed etiam in contionem escendit1 eaque dixit
quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus,
se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique
Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit,
Lucium2 vero Lamiam3, equitem Romanum, praestanti
dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei
publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus
exire ex4 urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis
cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam
ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam
omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem
vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod
nemo umquam tyrannus, ut quo minus5 occulte vestrum malum
gemeretis nihil diceret6, ne aperte incommoda patriae
lugeretis ediceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 escendit P: descendit Bςt: ascendit GHbςsε
2 Lucium P rell. praeter s (L.)
4 ex ε (prob. Zielinski): om. rell.
5 cum (quom) ante quo minus add. J. S. Reid
6 nihil diceret codd.: nihil terreret Reid: nihil se intercedere ediceret Madv.: nihil diceret esse quod obstaret Lahmann: num nihil diceret impedire? ne aperte ... ediceret s. l. P2: om. Madv. Cf. Sest. xiv: Planc. § 87 edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint: in Pis. § 18 maerorem relinquis, maeroris aufers insignia
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.