[2]
namque, Quirites1, etsi nihil est homini magis
optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna
secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla
et placata2 omnia fuissent, incredibili quadam et paene
divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate3
caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum
est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam
meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt
mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti
quanta4 nunc sunt restituti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.