[82]
non est, mihi crede, corruptus. quid enim fuit
quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? cui sex
horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis
detraheret, si tibi morem gerere voluisset? nimirum illud
est quod ipse suspicatur. invidisti ingenio subscriptoris
tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute
testis interrogabat aut ... fortasse fecisset ut tu ex populi
sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam
applicavisti. sed, ut hoc haud veri simile est Decianum
a Flacco esse corruptum,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.