[77]
Flaccum iniuria decrevisse in tua re
dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco
aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. at
istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse
debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea
factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus
in civitate consistere. sed si iustas inimicitias putabas,
cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione
miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem
tribuni? cur autem praetor te, inimicum paternum,
in consilium vocavit? quae quidem quam sancte solita
sint observari scitis omnes.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.