[70]
quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id
totum vides in laudem esse conversum, veniamus iam ad
civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima
Deciani. quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est?
negotiaris in libera civitate. primum patere me esse curiosum.
quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco
natus? annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in
Pergameno. longo intervallo, si quando tibi peregrinari
commodum est, Romam venis, adfers faciem novam,
nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod
unis vestimentis tam diu lautus es.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.