[69]
Auri ratio constat, aurum in aerario
est; furtum non reprehenditur, invidia quaeritur; a iudicibus
oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur.
Sua cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. stantibus
Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen istorum religio
sacrorum a splendore huius imperi, gravitate nominis nostri,
maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc magis, quod
illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis;
quam cara dis immortalibus esset docuit, quod est victa,
quod elocata, quod serva facta.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.