[51]
venio ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum,
Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni cognosses,
quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti.
abduxisti Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo
grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti. hanc
fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides.
Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium
dicendum coegisti; qui quoniam testimonium
nondum dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus
hominum, novi consuetudinem, novi libidinem. itaque,
etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo
prius quam dixerit. totum enim convertet atque
alia finget. quam ob rem et ille servet quod paravit, et
ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.