[49]
habetis et honestatem hominis et auctoritatem
testimoni et causam omnem simultatis. atque is ab Hermippo
missus, cum ei pauca mancipia vendidisset, Romam
se contulit, deinde in Asiam rediit, cum iam frater meus
Flacco successisset. ad quem adiit causamque ita detulit,
recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos iudicavisse.
frater meus pro sua aequitate prudentiaque decrevit
ut, si iudicatum negaret, in duplum iret; si metu
coactos diceret, haberet eosdem recuperatores. recusavit
et, quasi nihil esset actum, nihil iudicatum, ab Hermippo
ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit.
M. Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se
daturum negavit; re iudicata stari ostendit placere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.