[9]
de quibus vos aliis testes esse
debetis, de eis ipsi alios testis audietis? at quos testis?
primum dicam, id quod est commune, Graecos; non quo
nationi huic ego unus maxime fidem derogem. nam si
quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio
ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et
magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. sed sunt in illo
numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc iudicium
deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos
variis de causis video concitatos. verum tamen hoc dico
de toto genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum
artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum
acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi
alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et
fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei
quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.