[89]
decisionis arbiter C. Caecilius fuit,
quo splendore vir, qua fide, qua religione! obsignator
C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens et
constans et gravis. si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio,
quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit?
quid? si ista omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco
reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum,
paternum huius adulescentis libertum seni illi Flacco probatissimum,
videmurne non solum avaritiae crimen effugere
sed etiam liberalitatis laudem adsequi singularem? communem
enim hereditatem, quae aequaliter ad utrumque
lege venisset, concessit adulescenti propinquo suo, nihil
ipse attigit de Valerianis bonis. quod statuerat facere
adductus huius pudore et non amplissimis patrimoni copiis,
id non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. ex
quo intellegi debet eum contra leges pecunias non cepisse
qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.