[36]
idem laudationem quam nos
ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse
dicebat. cuius quidem laudationis iactura exoptanda nobis
fuit. nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste
auctor suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos
ex tempore quod opus sit obsignare dixit. tu vero tibi
habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium testimonio
Flacci vita et dignitas nititur. das enim mihi quod
haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam
constantiam, nullum firmum in Graecis hominibus consilium,
nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero
hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi
ac distingui potest ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse
dicantur, Laelio praesenti per se agenti vi legis, iure
accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil
temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.