[79]
. . requisivit. recita. “Litterae Q.”
“Ciceronis.” quid? haec Apollonidenses occasionem nacti
ad Flaccum non detulerunt, apud orbium acta non sunt, ad
globulum delata non sunt? ad senatum nostrum me
consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de
iniuriis unius Deciani detulerunt? at haec praedia in
censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa
per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus,
mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a
nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo
iure neque re neque possessione tua;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.