[32]
reliquum est ut quaeratur
utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et
litteris navigarit. num id igitur negari potest, cuius rei
cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse,
ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret?
hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno
in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam
navigavit. in quo igitur praetoris est diligentia requirenda?
in numero navium et in discriptione aequabili sumptus?
dimidium eius quo Pompeius erat usus imperavit; num
potuit parcius? discripsit autem pecuniam ad Pompei
rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni.
qui cum in omnis Asiae civitates pro portione pecuniam
discripsisset, illam rationem in imperando sumptu et Pompeius
et Flaccus secutus est. neque est adhuc tamen ea
summa completa.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.