[67]
Cum aurum Iudaeorum
nomine quotannis ex Italia et ex omnibus nostris provinciis
Hierosolymam exportari soleret, Flaccus sanxit edicto ne ex
Asia exportari liceret. quis est, iudices, qui hoc non vere
laudare possit? exportari aurum non oportere cum saepe
antea senatus tum me consule gravissime iudicavit. huic
autem barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem
Iudaeorum flagrantem non numquam in contionibus
pro re publica contemnere gravitatis summae fuit. at
Cn. Pompeius captis Hierosolymis victor ex illo fano nihil
attigit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.