[65]
quam ob rem quaeso a vobis, Asiatici
testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis
in iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam
nec quid alienigenae de vobis loqui soleant, sed quid vosmet
ipsi de genere vestro statuatis, memineritis. namque, ut
opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia.
Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium,
'Phrygem plagis fieri solere meliorem'? quid? de tota
Caria nonne hoc vestra voce volgatum est, 'si quid cum
periculo experiri velis, in care id potissimum esse faciendum'?
quid porro in Graeco sermone tam tritum atque
celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Mysorum
ultimus' esse dicatur? nam quid ego dicam de
Lydia? quis umquam Graecus comoediam scripsit in qua
servus primarum partium non Lydus esset? quam ob
rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis iudicio
standum esse de vobis?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.