[58]
qua re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium
opponere; quos enim hostis haec familia contempsit, numquam
eosdem testis pertimescet. vobis autem est confitendum,
si consiliis principum vestrae civitates reguntur,
non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum
ab istis civitatibus cum populo Romano esse susceptum;
sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus,
patimini me delicta volgi a publica causa separare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.