[57]
quae civitati facta est iniuria? at moleste fert
civitas. credo; avolsum est enim praeter spem quod erat
spe devoratum lucrum. at queritur. impudenter facit;
non enim omnia quae dolemus, eadem queri iure possumus.
at accusat verbis gravissimis. non civitas, sed imperiti
homines a Maeandrio concitati. quo loco etiam atque
etiam facite ut recordemini quae sit temeritas multitudinis,
quae levitas propria Graecorum, quid in contione seditiosa
valeat oratio. hic, in hac gravissima et moderatissima
civitate, cum est forum plenum iudiciorum, plenum magistratuum,
plenum optimorum virorum et civium, cum speculatur
atque obsidet rostra vindex temeritatis et moderatrix
offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum videtis!
quid vos fieri censetis Trallibus? an id quod
Pergami? Nisi forte hae civitates existimari volunt facilius
una se epistula Mithridatis moveri impellique potuisse
ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici
humanitatisque violarent, quam ut filium testimonio laederent
cuius patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.