[56]
'hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' iam id
videro, sed primum illud tenebo. queritur gravis, locuples,
ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit,
quod id non habet quod eius non fuit. quid hoc impudentius
dici aut fingi potest? delectum est oppidum, quo in
oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci
poneretur. haec pecunia tota ab honoribus translata est
in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post
annis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.