previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[frMed]

* * * externum cum domestica vita naturaque constaret. itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem condicionemque * * *

Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. quem vero tot tam gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. quid? si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. quid est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . . f ... no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis artibusque versatus est? etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid . . ia sus * * *


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: