[41]
atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia
conventuque vestro, mortis illius invidiam in
L. Flaccum Laelius conferebat. facis iniuste, Laeli, si
putas nostro periculo vivere tuos contubernalis, praesertim
cum tua neglegentia factum arbitremur. homini enim
Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum
obiecisti. cuius mors te aliqua re levavit; edacem enim
hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit
tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso
ac dicto testimonio. at istud columen accusationis tuae,
Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis
effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque
discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et
sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam
testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium
sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset,
is nunc id agat ut ad falsum avaritiae testimonium verum
malefici crimen adiungat. sed quoniam de hoc teste
totoque Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose
Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.