[33]
'non refert.' vero; quid lucretur?
Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu
crimen esse vis confitetur. qui igitur probari potest in ea
pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua
crimen esset nullum, si referret? at enim negas fratrem
meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges
imperasse. equidem omni fratris mei laude delector, sed
aliis magis gravioribus atque maioribus. aliud quiddam
statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum
quid esset de praedonibus, quam vellet subito classem
se comparaturum. denique hoc primus frater meus in
Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen
autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos
qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid
immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea
facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.