[14]
sed ut hanc vim
omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure
et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen
cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus
Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus,
contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut
hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem,
gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum
detulisse. id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur
quod paulo ante in eadem provincia familiarem
Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum
apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in
ista provincia quam nuper et praedonum et regum bello
liberavit. adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant
testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant,
largo et liberali viatico commoveret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.