[27]
etenim iam universa istorum cognita cupiditate accedam
ad singulas querelas criminationesque Graecorum. classis
nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. quod
nos factum, iudices, confitemur. sed si hoc crimen est,
aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod
non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore
classis navigarit. licuisse ut intellegas, cognosce quid me
consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus
continuorum annorum decretis discesserit. “Senatvs
consvltvm.” proximum est ergo ut opus fuerit classe
necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut
ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri duces,
nostri imperatores? equidem existimo in eius modi
regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta,
insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam
ornandi imperi causa navigandum fuisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.