[12]
vos autem in privatis minimarum
rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam
si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen
exquirendos putatis. qui autem dicit testimonium ex
nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba
moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne
quid plus minusve quam sit necesse dicat! num illos item
putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus,
existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio
proposita est omnis in impudenti mendacio? sed non
dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si
mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare
levitatem. sed propius accedam; de his vestris testibus
dicam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.