[11]
quam promptus homo P. Septimius, quam iratus
de iudicio et de vilico! tamen haesitabat, tamen eius
iracundiae religio non numquam repugnabat. inimicus
M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse
publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e
numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in
iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.