[100]
quod si provinciarum vos ratio
magis movet quam vestra, ego vero non modo non recuso
sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate moveamini.
etenim opponemus Asiae provinciae primum magnam
partem eiusdem provinciae quae pro huius periculis legatos
laudatoresque misit, deinde provinciam Galliam, provinciam
Ciliciam, provinciam Hispaniam, provinciam Cretam;
Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent
Massilienses, Rhodii, Lacedaemonii, Athenienses, cuncta
Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et Caelio testibus
P. Servilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque
testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris
dictio respondebit; annui temporis criminationem omnis
aetas L.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.