[23]
quid tu istum roges,
Laeli, qui, prius quam hoc '“te rogo”'
dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris?
quid ego autem defensor rogem? nam aut oratio
testium refelli solet aut vita laedi. qua disputatione orationem
refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? in
hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem
non habet. quid dicam in ignotum? querendum est ergo
et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis
iniquitate, primum de communi genere testium;
dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa.
propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu
psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum
quendam temerarium Graeculae contionis. intrabo etiam
magis. qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non
est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae
retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in
testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis,
habitant cum accusatoribus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.