[12]
quaeres1 a nobis, Gratti2, cur tanto opere3 hoc homine4
delectemur. quia suppeditat nobis ubi et animus ex5 hoc
forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant.
an tu existimas aut suppetere nobis posse quod
cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros
doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem,
nisi eos doctrina eadem relaxemus? ego vero fateor
me his studiis esse deditum. ceteros pudeat, si qui ita se6
litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis7 neque ad communem
adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre;
me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a
nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum
abstraxerit aut voluptas avocarit8 aut denique somnus retardarit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.