[30]
an vero tam parvi1
animi videamur esse2 omnes qui in re publica atque in his
vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum
spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum
duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur?
an3 statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum,
studiose multi summi homines reliquerunt4; consiliorum
relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne5 multo malle
debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero
omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac
disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam.
haec vero sive6 a meo sensu post mortem afutura7
est8, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam
animi9 mei partem pertinebit10, nunc quidem certe cogitatione
quadam speque delector.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.