[28]
atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo
et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse,
verum tamen honesto vobis confitebor. nam quas res nos
in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis1
atque2 imperi et pro vita civium proque universa re publica
gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. quibus auditis,
quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum
adornavi3. nullam4 enim virtus aliam mercedem
laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et
gloriae; qua quidem detracta, iudices5, quid est quod in hoc
tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in6 laboribus
exerceamus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.